

Liber Genesis*
Caput 3: Versus 14
Et ait Dominus Deus,etc.[AUG., ubi supra, c. 36]Tota haec sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia aeterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur.Mystice.Et ait Dominus Deus ad serpentem,etc.[AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17]Serpens non interrogatus prior excipit poenam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malae excludat.Super pectus tuum,etc.[HIERON.]VentremLXX addiderunt, sed in Hebraeo habeturpectusatantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiae est et fraudis.Pectore et ventre repes.[GREG., lib. XXI Mor., c. 2]Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.